

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 2: Versus 10
Quicunque autem.Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit:Quicunque autem,etc.Offendat autemin uno factus est omnium reus.Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quae est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, caetera, quae completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.